Historia wymaga pasterzy, nie rzeźników.

Vulgus dominorum inutilem scultetum interpretantur, cu-
ius fundos in suum commodum queant conuertere. Hoc uero non interpretari est, sed legem
bene scriptam cauillari. Profecto enim inutilis putandus est, qui non facit, quod sui est mu-
nens et ex quo nulla utilitas ad rem uel publicam, uel priuatam cuiusuis redundet. Nam si
interpretatio illa locum haberet, tunc quidem dominis auaris occasio daretur, subditos, quorum
bona occupare uellent, expilandi. Sed illi cauillatores addunt causam suae interpretationi,
quod se sumptus facere oporteat immodicos et in familiam alendam et in supellectilem uariam
et in epulas. Quidni faciant? Atqui mala facienda non sunt, Paulo apostolo teste, ut eueniant
bona nec campanile (ut nostri homines loquuntur) spoliandum est templi tegendi causa. Cur
igitur tu hominibus panem ex faucibus eripis? Cur eos ad egestatem redigis? Imo cur causam
praebes eis uel ad furta, uel ad alia facinora propter tuum seu necessarium, seu mentis errore
a te fictum splendorem? Nescis multos ante te uiros maximos, quorum tu in locum successi-
sti, non minores te sumptus , fecisse, nihilominus splendide uixisse, pauperes subleuasse,
amicos ditasse, ecclesias locupletasse, et tamen possessionibus suorum subditorum prorsus
abstinuisse? Quas cum tu inuitis illis eripis, an putas te inde ditiorem futurum? Imo et indies
50
magis egebis et breui (nisi resipiscis) maledictionem Dei senties, nec diu sudore alieno fru-
eris. Omnino reipublicae interest tales interpretes in ultimas insulas relegare, qui maliciosa et
perniciosa interpretatione multas pestes bonis moribus inferunt. Ibitur autem obuiam peruer-
sis eiusmodi interpretibus, si lege potestas eis erit adempta tum redimendi scultetum suum,
tum de eius inutilitate iudicandi. Iudicium enim omne tres exigit personas nemoque suae cau-
sae iudex esse debet. Igitur eius rei, quemadmodum aliarum, iudicium omne sit legitimorum
iudicum. Inutili porro sculteto potestas sit, ut uel donet, uel iusto legitimoue precio uendat
non domino, nec cui ille uelit, sed ei, qui ipsimet sculteto idoneus uidebitur. Utile est autem
reipublicae ordmem hunc conseruare et tueri tum propter iudicia, quae uel in pagis, uel in
oppidis exercent, tum propter expeditiones bellicas. His rebus potius consulendum est, quam
licentia dominis permittenda statuendi de scultetis, quod uelint. Curabit igitur legislator et
legem breui addita interpretatione illustrare propter sycophantas et cauillatores, et de rebus
similibus leges similes scribere.
5. Huic uero ipsi danda est opera, ut unas leges scribat omnibus his prouinciis, quae unius
principis dicto audientes sint. Nam hoc profecto monstri simile esse uidetur, ut qui in una
republica uiuunt quique uni principi obtemperant diuersis legibus utantur. Est enim respubli-
ca quasi corpus alicuius ainimantis unum, cuius membra omnia eodem spiritu uegetentur,
omnes actiones ab uno quodam fonte procedant, aut est quasi corpus hoc mysticum ecclesiae
uni Christo principi et capiti suo coniunctum. Cum igitur unae leges a Christo ipraescriptae
sint membris omnibus corporis huius, quod est ecclesia, cur etiam non eaedem leges omni-
bus populis praescribantur, qui sub eodem principe uiuunt? Certe una est ratio iusticiae ius
suum unicuique tribuens. Cur igitur non eadem iura sunt, quae ab iusticia unicuique tribuan-
tur? Cur possessiones, quae mihi iure Chelmensi acquiruntur, eaedem iure Magdeburgensi
adimuntur? Cur iure Polonico bona fratris mortui sorori superstiti adimuntur, eadem illa iure
Mazouitico adiudicantur? Oportuit homines talium iurrum conditores, tam diuersorum tamque
discrepantium, alios natos esse in oriente, alios in occidente sole. Tametsi uere si existiman-
dum sit, simile lumen ueri cognoscendii et diiudkandi omnibus hominibus natura inditum est,
sed quia non eodem modo excolitur, ita fit, ut alli acutius cernant aliis. Atque utinam et leges
ciuiles et pontificiae eaedem essent. Cur enim illae gentis ex duobus fratribus sororibusue,
matrimonium contrahere sinunt, istae non sinunt? Cur illae, sine consensu parentum matri-
monium inire non permittunt, istae permittunt?Cur illae uitiantem uirginem non cogunt, ut